Veteris ac novae Legis concordia. Denique, fratres mei, in magno mysterio videte concordiam, videte distantiam; concordiam Legis, distantiam plebis. Celebratur Pascha in veteri populo, sicut nostis occisione agni cum azymis: ubi occisio ovis Christum significat, azyma autem novam vitam, hoc est, sine vetustate fermenti. Unde nobis Apostolus dicit: Expurgate vetus fermentum, ut sitis nova conspersio, sicut estis azymi: Pascha enim nostrum immolatus est Christus 14I Cor. V, 7 . Celebratum est ergo Pascha in illo veteri populo, nondum in luce fulgente, sed in umbra significante celebratum est: et post quinquaginta dies a celebratione Paschae, sicut computans inveniet qui voluerit, datur Lex in monte Sina, scripta digito Dei. Venit verum Pascha, immolatur Christus: transitum facit a morte ad vitam. Transitus enim interpretatur hebraice Pascha: quod expressit evangelista dicens, Cum autem veniret hora ut transiret Jesus de hoc mundo ad Patrem 15Joan. XIII, 1 . Celebratur ergo Pascha, resurgit Dominus, facit transitum a morte ad vitam, quod est Pascha; et numerantur quinquaginta dies, et venit Spiritus sanctus, digitus Dei.