Christus agnoscitur a Magdalena. Difficultas in verbis Domini ad Magdalenam. Postea tamen, quando Dominus dixit mulieri, Maria, conversa agnovit eum, et appellavit magistrum, Rabboni. Manifestata est huic mulieri resurrectio Domini. Quid sibi ergo vult, Noli me tangere; nondum enim ascendi ad Patrem meum? Quaestio mirabilis multis modis. Primo quia vetuit se tangi, quasi male posset tangi a tangente. Deinde quia rationem reddens quare se tangi noluerit et prohibuerit, ait, Nondum enim ascendi ad Patrem meum: quasi diceret, Tunc me tanges, cum ascendero ad Patrem meum. In terra positum tangere prohibebatur, et eum tangere poterat in coelo sedentem? Dixeram enim, Quid est, Noli me tangere; nondum enim ascendi ad Patrem meum? Plus addo: Quando resurrexit, sicut et ipse dicit, et alii Evangelistae, et audivimus jam, cum lectiones sanctae legerentur, apparuit discipulis suis; et cum spiritum eum putarent, ait illis: Quid turbati estis, et quare cogitationes ascendunt in cor vestrum? Videte manus meas et pedes meos. Palpate, et videte 2Luc. XXIV, 37-39 . Numquid jam ascenderat? Nondum ascenderat ad Patrem suum, et dixit discipulis suis, Palpate, et videte. Ubi est, Noli me tangere? Hic forte aliquis dicturus est: Tangi a viris voluit, a mulieribus noluit. Si feminam horreret, non nasceretur ex femina. Verumtamen quidquid hoc est quod potest facere qualemcumque quaestionem, ut dicatur Dominum se, antequam ad Patrem ascenderet, a viris tangi voluisse, a mulieribus noluisse; ait evangelista Matthaeus. Ipse enim narravit, occurrisse mulieres Domino resurgenti, in quibus erat et ipsa Maria, et tenuisse pedes ejus 3Matth. XXVIII, 9. Coarctata est quaestio multis modis, quid sibi velit, Noli me tangere; nondum enim ascendi ad Patrem meum. Totum quidquid locutus sum, ad hoc locutus sum, ut quaestionis difficultas augeretur: videtis validam, et quasi insolubilem. Adjuvet me Dominus, ut solvatur. Qui dignatus est eam proponere, dignetur exponere. Orate mecum effectum: ad me aures, ad illum cor. Quod mihi suggerere dignatur, communicabo vobis. Qui melius intelligit, doceat me: sic doctor sum, ut indocilis non sim. Qui autem melius non intelligit, quod intelligit audiat a me.