TheoFonsAux sources de la foi

Sermones

SERM · Augustin · 410 · LA · 2704 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Temporalia beneficia per martyrum orationes cur Deus impertit. Apta similitudo. Beati martyris Laurentii dies solemnis hodiernus est. Huic solemnitati sanctae lectiones congruae sonuerunt. Audivimus, et cantavimus, et evangelicam lectionem intentissime accepimus. Martyrum ergo vestigia imitando sectemur, ne solemnitates eorum inaniter celebremus. Cujus autem meriti sit memoratus Martyr, quis ignorat? Quis ibi oravit, et non impetravit? Quam multis infirmis meritum ejus etiam temporalia beneficia praestitit, quae ille contempsit. Concessa sunt enim, non ut precantium permaneret infirmitas; sed ut deterioribus concessis, amor fieret ad appetenda meliora. Quaedam enim plerumque parva et ludicra concedit pater parvulis filiis, quae maxime, nisi acceperint, plorant. Benigna et paterna indulgentia haec impertit, haec donat, quae non vult permanere in filiis suis jam grandiusculis, jam proficientibus. Donat ergo pueris nuces, quibus servat haereditatem. Ludentibus et de quibusdam ludicris se oblectantibus cedit paterna pietas, ne deficiat aetatis infirmitas. Blandientis est hoc, non aedificantis. Quod aedificaverunt martyres, quod capere potuerunt, quod grandi corde ceperunt, propter quod sanguinem fuderunt, audistis in Evangelio: Merces vestra copiosa est in coelis 1Matth. V, 12 .

Notes

  1. 1. Matth. V, 12