TheoFonsAux sources de la foi

Sermones

SERM · Augustin · 410 · LA · 2704 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Caeci nati illuminatio. Audivimus lectionem sancti Evangelii, quam solemus: sed bonum est commoneri; bonum est ab oblivionis veterno memoriam renovare. Denique vetustissima lectio, quasi nova, nos delectavit. Caecum a nativitate illuminavit Christus: quid miramini? Salvator est Christus: hoc reddidit beneficio, quod minus fecerat in utero. Quando autem ei oculos minus faciebat, non utique errabat; sed ad miraculum differebat. Dicitis forte: Unde scis? Ab ipso audivi: modo illud dixit; simul audivimus. Quando enim interrogaverunt eum discipuli ejus, et dixerunt, Domine, quis peccavit, iste aut parentes ejus, quoniam caecus natus est? quid respondit, mecum audistis: Neque hic peccavit, neque parentes ejus; sed ut ostendantur opera Dei in ipso. Ecce quare differebat, quando minus oculus faciebat. Non fecit, quod faceret; non fecit, quod facturum se esse sciebat, quando oportebat. Nec arbitremini, fratres, parentes ejus nullum habuisse peccatum, aut ipsum non, quando natus est, contraxisse originale peccatum, propter quod peccatum remittendum parvuli baptizantur in remissionem peccatorum. Sed caecitas illa non fuit propter peccatum parentum, non fuit propter peccatum ipsius; sed ut manifestarentur opera Dei in ipso. Omnes enim, quando nati sumus, peccatum originale traximus; et tamen non caeci nati sumus. Interroga diligenter: et caeci nati sumus. Quis enim non caecus natus est? sed in corde. Dominus autem Jesus, quia utrumque creaverat utrumque curavit.