Mandata Dei nonnisi per gratiam impleri, intelligitur in numero piscium captorum. Mandata Dei propter magnum perfectionis mysterium Decalogo continentur. Decem praecepta Legis sunt scripta in tabulis lapideis digito Dei, hoc est Spiritu sancto: in una tabula, praecepta quae ad Deum pertinent; in altera, quae ad hominem pertinent. Quare hoc? Quia in dilectione Dei et proximi tota Lex pendet et Prophetae 3Matth. XXII, 37-40. Sed quid valent ista decem? Data est lex, sed si data esset lex quae posset vivificare, omnino ex lege esset justitia 4Galat. III, 21 . Nosti legem, et non facis legem; Littera occidit: ut autem facias quod nosti, Spiritus autem vivificat 5II Cor. III, 6 . Accedant ad decem septem. Sicut enim lex Decalogo significatur, ita Spiritus sanctus septiformis ostenditur. Ipse invocatur super baptizatos, ut det illis Deus, secundum prophetam, Spiritum sapientiae et intellectus: ecce duo. Spiritum consilii et fortitudinis: ecce quatuor. Spiritum scientiae et pietatis: ecce sex. Spiritum timoris Domini: ecce septem 6Isai. XI, 2, 3. Quando ista septem accesserunt, fiunt decem. Quid dixi? Quasi absurdum est: Cum septem ad decem accesserunt, fiunt decem: quasi oblitus sum numerare. Ergo dicere debui. Cum septem ad decem accesserunt, fiunt decem et septem. Hoc omnes norunt: nam cum dicerem, Cum septem ad decem accesserunt, fiunt decem; pueri isti non me ridebant? Et tamen dico, et repeto, non erubesco. Cum intellexeritis, non reprehendetis computantem, sed amabitis disputantem. Decem sunt illa praecepta legis: sed enumeravi et septem cooperationes Spiritus sancti. Cum ista septem accesserint, fiunt decem: cum Spiritus sanctus accesserit, impletur lex. Si autem ista septem non accesserint, non fiunt illa decem: in littera erunt, sed littera occidit; scientia praevaricatorem facit. Accedat Spiritus, et impletur lex, adjutorio Dei, non viribus tuis. Ergo vide: non valde amemus pertinere ad illa decem. Si enim ex lege justitia, ergo Christus gratis mortuus est 7Galat. II, 21 . Sed quo pertineamus? ad illa septem? Tale est ac si facere possimus, sed quid facimus nesciamus. Ergo ad decem septem pertineamus. Lex jubet, Spiritus juvat: lex agit tecum, ut scias quid facias; Spiritus, ut facias. Ergo ad decem septem pertineamus, et computemus decem septem, et inveniemus nos in centum quinquaginta tribus. Jam nostis, saepe dixi, saepe ostendi. Ab uno usque ad quatuor decem sunt: sed si omnes addas. Unum sequantur duo: adde et duo, jam tria sunt: post duo sequantur tria, jam sex sunt: post tria sequantur quatuor, jam decem sunt. Quid me rumpo? Quod nostis loquor. Addite caeteros numeros, et pervenietis. Cum perveneritis ad decem et septem, ad centum et quinquaginta et tres crescendo pervenietis. Quid est crescendo? Proficiendo tanquam gradatim pervenietis ad dexteram, Obedite nobis, computate vobis.
Sermones
Notes
- 3. Matth. XXII, 37-40
- 4. Galat. III, 21
- 5. II Cor. III, 6
- 6. Isai. XI, 2, 3
- 7. Galat. II, 21