Sexta petitio.--Et ne nos inferas in tentationem. Dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris, propter praeterita peccata dicimus, quae non possumus facere, ut facta non sint. Potes agere, ut non facias quod fecisti: quid agis, ut non sit factum quod fecisti? Propter illa quae jam facta sunt, ista tibi sententia orationis subvenit: Dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris. Propter illa in quae potes incidere, quid facies? Ne nos inferas in tentationem; sed libera nos a malo. Ne nos inferas in tentationem; sed libera nos a malo; hoc est, ab ipsa tentatione.