Fons charitatis summum bonum. Inde habemus aliquid, inde adspersi sumus, inde irrorati. Cujus ros talis est, qualis fons? Rore isto aspersus, sed flagrans in fontem, dic Deo tuo: Quoniam apud te est fons vitae. In rore isto natum est desiderium, in fonte satiaberis. Ibi est quod sufficit nobis. Filii autem hominum in tegmine alarum tuarum sperabunt. Quid desideramus pro magno ea Dei beneficia, quae donat et bestiis? Beneficia quidem ipsius sunt, quis dubitat? A quo salus vel minima, nisi ab illo de quo dictum est, Domini est salus 19Psal. III, 9 .