Verbum Dei ubique totum. Erigite corda vestra, fratres mei; quantum potestis, erigite: quidquid vobis per imaginationem cujuslibet corporis occurrerit, respuite. Si occurrerit tibi Verbum Dei, quomodo cogitas lucem solis hujus, quantumlibet pandas, quantumlibet extendas, nullos ejus lucis fines in cogitatione constituas; ad Verbum Dei nihil est. Quidquid tale cogitat anima, minus est in parte, quam in toto. Cogita Verbum ubique totum. Intelligite quod dico: quantum possum, coarcto me per angustias meas propter vos. Intelligite quod dico. Ecce lux ista de coelo, quae solis nomine appellatur, cum processerit, illustrat terras, explicat diem, facit formas, coloresque discernit. Magnum bonum, magnum omnibus mortalibus Dei donum: magnificent eum opera sua. Si tam pulcher est sol; solis factore quid pulchrius? Et tamen videte, fratres: ecce diffundit radios suos per universam terram; patentia penetrat, clausa resistunt: lucem suam mittit per fenestras, numquid et per parietem? Verbo Dei totum patet, Verbum Dei nihil latet. Videte aliam differentiam, quam longe sit a Creatore creatura, maxime corporalis. Quando in oriente est sol, in occidente non est. Lux quidem ejus de illo grandi corpore effusa, pertendit usque in occidentem; sed ipse ibi non est. Quando occidere coeperit, tunc ibi erit. Quando oritur, in oriente est: quando occidit, in occidente est. Per ista duo opera sua, nomina locis dedit. Quia in oriente est quando oritur ad orientem, fecit orientem vocari: quia in occidente est quando occidit ad occidentem, fecit Occidentem vocari. Nocte nusquam apparet. Numquid Verbum Dei sic est? Numquid quando est in oriente, non est in occidente; aut quando est in occidente, non est in oriente? aut aliquando deserit terras, et it sub terras, aut post terras? Ubique totum est. Quis hoc explicet verbis? Quis hoc videt? Quo documento vobis probabo quod dico? Homo loquor, hominibus loquor: infirmus loquor, infirmioribus loquor. Et tamen, fratres mei, audeo dicere, quod vobis dico, vel per speculum, vel in aenigmate, utcumque video, utcumque intelligo et in corde meo de hac re verbum. Sed quaerit exire ad vos, et dignum non invenit vehiculum. Vehiculum verbi, sonus est vocis. Quod dico apud me, quaero vobis dicere, et verba deficiunt. Volo enim dicere de Dei Verbo. Quanto Verbo, quali Verbo? Omnia per ipsum facta sunt. Opera videte, et Operatorem expavescite. Omnia per ipsum facta sunt.