Tentare Dei, quo spectat. Ergo noverit Charitas vestra, tentatione Deum non id agere, ut ipse aliquid cognoscat quod ante nesciebat; sed ut ipso tentante, id est interrogante, quod est in homine occultum prodatur. Non enim sibi homo ita notus est, ut Creatori; nec sic aeger sibi notus est, ut medico. Aegrotat homo; ipse patitur, medicus non patitur; et ab illo qui non patitur, exspectat audire qui patitur. Ideo in Psalmo clamat homo: Ab occultis meis munda me, Domine 6Psal. XVIII, 13 . Quia sunt in homine occulta ipsi homini in quo sunt; et non procedunt, neque aperiuntur, neque inveniuntur, nisi in tentationibus. Si Deus cessat tentare, magister cessat docere. Sed Deus tentat, ut doceat; diabolus tentat, ut decipiat. Cui tamen nisi ille qui tentatur dederit locum, inanis tentatio et irridenda repellitur. Ideo Apostolus: Neque detis, ait, locum diabolo 7Ephes. IV, 27 . Dant autem locum homines diabolo ex concupiscentiis suis. Non enim vident homines diabolum, cum quo pugnant: sed facile habent remedium. Se ipsos interius vincant, et de illo foris triumphant. Quare hoc dicimus? Quia nescit se homo, nisi in tentatione discat se. Cum autem didicerit se, non se negligat. Si enim se negligebat latentem, non se negligat notum.