TheoFonsAux sources de la foi

Sermones

SERM · Augustin · 410 · LA · 2704 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Liberatio a diabolo per gratiam. Discretio ex massa perditionis. Et quoniam dixerat, Filii vestri in quo ejiciunt? ut ostenderet gratiam in eis suam, non meritum illorum: Aut quomodo potest quisquam, inquit, intrare in domum fortis, et vasa ejus diripere, nisi prius alligaverit fortem, et sic domum ejus diripiet? Filii, inquit, vestri, qui vel crediderunt in me, vel adhuc credituri sunt, et ejecturi daemones, non in daemonum principe, sed in simplici sanctitate; qui certe vel fuerunt, vel hoc sunt quod etiam vos estis, id est, peccatores atque impii; et ideo in domo diaboli, et vasa diaboli: quomodo ab illo possent erui, quos praevalente iniquitate fortiter obtinebat, nisi alligaretur justitiae meae vinculis, et vasa ejus eriperem, quae fuerant vasa irae, et ea facerem vasa misericordiae? Hoc est quod etiam beatus Apostolus superbis, et quasi de suis meritis gloriantibus increpans dicit: Quis enim te discernit? Hoc est, A massa perditionis ex Adam et a vasis irae quis te discernit? Et ne quisquam diceret, Justitia mea: Quid enim habes, inquit, quod non accepisti 1I Cor. IV, 7 ? Unde et de se ipso dicit, Fuimus enim et nos aliquando naturaliter filii irae, sicut et caeteri 2Ephes. II, 3 . Ergo et ipse vas erat in domo illius male fortis, cum esset Ecclesiae persecutor, blasphemus, injuriosus, in malitia et invidia, sicut fatetur, agens 3I Tim. I, 13. Sed ille qui alligavit fortem, ab eo vas perditionis eripuit, et vas electionis effecit.

Notes

  1. 1. I Cor. IV, 7
  2. 2. Ephes. II, 3
  3. 3. I Tim. I, 13