TheoFonsAux sources de la foi

Sermones

SERM · Augustin · 410 · LA · 2704 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Orationibus martyrum se commendat Ecclesia. Martyrum plena victoria. Tentatio Domini triplex ad illecebras pertinens. Aliud tentationis genus in tormentis. Non ergo mirum est, fratres mei: scitis quo loco martyres recitentur? Non pro illis orat Ecclesia. Nam merito pro aliis defunctis dormientibus orat Ecclesia: pro martyribus non orat, sed eorum potius orationibus se commendat. Certaverunt enim adversus peccatum usque ad sanguinem. Impleverunt quod scriptum est, Certa pro veritate usque ad mortem 16Eccli. IV, 33 . Promissa mundi contempserunt: sed parum est; parum est enim lethum contemnere, parum est aspera tolerare: ubi usque ad sanguinem certamen, ibi gloriosissima et plena victoria. Nam prima Domino nostro principi martyrum tentamenta sunt blandimenta proposita: Dic lapidibus istis ut panes fiant. Tibi dabo omnia regna ista. Videamus si suscipiunt te Angeli; quia scriptum est, Ne forte offendas ad lapidem pedem tuum. Ista laeta mundi sunt: in pane, concupiscentia carnis; in promissione regnorum, ambitio saeculi; in curiositate tentationis, concupiscentia oculorum: haec omnia de saeculo sunt; sed blandiuntur, non saeviunt. Attendite martyrum Ducem exemplorum certamina proponentem, et certantes misericorditer adjuvantem. Quare se permisit tentari, nisi ut doceret resistere tentatori? Promittit mundus carnalem voluptatem: responde illi, Delectabilior est Deus. Promittit mundus honores et sublimitates saeculares: responde illi, Altius est omnibus regnum Dei. Promittit mundus superfluas vel damnabiles curiositates: responde illi, Sola non errat veritas Dei. Cum ista triplici tentatione Dominus fuisset tentatus, quia in omnibus illecebris mundi hujus tria sunt, aut voluptas, aut curiositas, aut superbia; quid ait Evangelista? Postquam perfecit diabolus omnem tentationem: omnem, sed ad illecebras pertinentem. Restabat alia tentatio in asperis et duris, in saevis, in atrocibus atque immitibus; restabat alia tentatio. Hoc sciens Evangelista, quid peractum esset, quid restaret, ait: Postquam complevit diabolus omnem tentationem, recessit ab eo ad tempus 17Matth. IV, 1-11, et Luc. IV, 1-13 . Discessit ab eo, id est, insidians serpens: venturus est rugiens leo; sed vincet eum, qui conculcabit leonem et draconem 18Psal. XC, 13. Revertetur: introibit in Judam, faciet magistri traditorem. Adducet Judaeos, non jam adulantes, sed saevientes: vasa sua possidens clamabit linguis omnium, Crucifige, crucifige 19Luc. XXIII, 21 . Ibi Christum victorem quid miramur? Deus omnipotens erat.

Notes

  1. 16. Eccli. IV, 33
  2. 17. Matth. IV, 1-11, et Luc. IV, 1-13
  3. 18. Psal. XC, 13
  4. 19. Luc. XXIII, 21