Extra Ecclesiam non habetur Spiritus sanctus. Hunc Spiritum quod illi non habeant, qui sunt ab Ecclesia segregati, Judas apostolus apertissime declaravit, dicens: Qui se ipsos segregant, animales, Spiritum non habentes 74Judae 19 . Unde in ipsa Ecclesia etiam illos qui per nomina hominum, quamvis in unitate ejus constitutorum, quaedam schismata moliebantur, Paulus Apostolus arguens, inter caetera ait: Animalis autem homo non percipit quae sunt Spiritus Dei; stultitia enim est illi, et non potest scire, quoniam spiritualiter dijudicatur 75I Cor. II, 14 . Ostendit quid dixerit, non percipit, id est, scientiae non capit verbum. Hos in Ecclesia constitutos parvulos, dicit nondum spirituales, sed adhuc carnales, et lacte alendos, non esca. Quasi parvulis, inquit, in Christo lac vobis potum dedi, non escam: nondum enim poteratis; sed nec adhuc quidem potestis. Ubi dicitur, nondum, vel, non adhuc, profecto non desperatur; si eo tenditur, ut sit aliquando quod nondum est. Adhuc enim estis, inquit, carnales. Et ostendens unde sint carnales: Cum enim sit, inquit, inter vos aemulatio, et contentio, nonne carnales estis, et secundum hominem ambulatis? Atque idipsum planius aperiens: Cum enim quis dicat, Ego quidem, inquit, sum Pauli; alius autem, ego Apollo; nonne homines estis? Quid ergo Apollo? quid autem Paulus? Ministri, per quos credidistis 76I Cor. III, 1-5 . Hi ergo, id est, Paulus et Apollo, concordes erant in unitate Spiritus et vinculo pacis; et tamen quia eos isti inter se dividere, et pro altero inflari adversus alterum coeperant, dicuntur homines et carnales et animales, non valentes percipere quae sunt Spiritus Dei: et tamen quia non sunt ab Ecclesia segregati, parvuli appellantur in Christo; quos utique vel angelos vel deos esse cupiebat, quos arguebat quia homines erant, id est, in his contentionibus non quae Dei sunt, sed quae hominum sapiebant. De illis vero qui sunt ab Ecclesia segregati, non dictum est, Ea quae sunt Spiritus non percipientes; ne ad scientiae perceptionem referretur: sed dictum est, Spiritum non habentes. Non est autem consequens ut qui habet, etiam sciendo percipiat quod habet.