Elias ad viduam mittitur pascendus, ut beneficium praestetur pascenti. Eliam sanctum famis tempore per corvum Dominus pascebat: et quem persequebantur homines, ei serviebant aves. Afferebat servo Dei corvus mane panes, et ad vesperam carnes. Non indigebat ergo ille, quem Deus ministris avibus pascebat: et tamen quamvis Elias non indigeret, mittitur ad viduam in Sarepta, et dicitur ei, Vade ad illam viduam, pascet te. Defecerat Deus, ut Elias ad viduam mitteretur? Sed si Deus servo suo sine humano ministerio semper praeberet panem, vidua unde haberet mercedem? Mittitur ergo non indigens ad indigentem, non esuriens ad esurientem; et dicit ad eam: Vade, et affer mihi pusillum, ut manducem. Illa modicum habebat, quod consumptura fuerat, et moritura. Respondit, quantum haberet, prophetae intimavit: et ait illi propheta, Vade, prius affer mihi. Illa non dubitavit, sed attulit. Obtulit refectionem, et meruit benedictionem. Benedixit sanctus Elias hydriam farinae, et capsacem olei. Illud in domo repositum erat consumendum; et illud oleum in palo pendebat finiendum: accessit benedictio, et vasa illa thesauri facti sunt. Laguncula olei facta est fons olei, farina parva uberrimas segetes superavit 5III Reg. XVII.