TheoFonsAux sources de la foi

Sermones

SERM · Augustin · 410 · LA · 2704 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

De se ipso an hic loquatur Apostolus. Loquitur ergo et in ista lectione, quae hodie recitata est, ille qui invenit se. Scimus, inquit, quia lex spiritualis est; ego autem carnalis sum, venumdatus sub peccato. Quod enim operor, ignoro. Non enim quod volo, hoc ago; sed quod odi, illud facio. Quaeritur hoc loco magna diligentia quis intelligatur, utrum ipse Apostolus qui loquebatur; an alium aliquem in se transfiguravit, quem tangeret in se, sicut dixit quodam loco: Haec autem omnia transfiguravi in me et Apollo propter vos, ut in nobis discatis 2I Cor. IV, 6 . Si ergo Apostolus loquitur (quod nemo dubitat), et cum dicit, Non quod volo ago; sed quod odi, illud facio, non de altero, sed de se ipso dicit: quid sumus intellecturi, fratres mei? Itane apostolus Paulus nolebat, verbi gratia, facere adulterium, et faciebat adulterium? nolebat esse avarus, et erat avarus? Quis autem nostrum audeat se induere tali blasphemia, ut de Apostolo hoc sentiat? Forte ergo alius est aliquis: forte tu es, aut tu es, aut ille est, aut ego sum. Si ergo aliquis nostrum est, ipsum quasi de ipso audiamus, et non irati nos corrigamus. Si autem ipse est, forte enim et ipse est; non sic intelligamus quod dixit, Non quod volo ago; sed quod odi, illud facio, tanquam vellet esse castus, et esse adulter; aut vellet esset misericors, et esset crudelis; aut vellet esse pius, et esset impius. Non ad hoc accipiamus, Non enim quod volo, hoc ago; sed quod odi, illud facio.

Notes

  1. 2. I Cor. IV, 6