TheoFonsAux sources de la foi

Sermones

SERM · Augustin · 410 · LA · 2704 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Martyrum patientia, donum Dei. Hodierno die reddendi nostri debiti, propitio Deo, tempus illuxit. Cum ergo devoti sint debitores, quare tumultuantur exactores? Si omnium mentes quietas habeamus, ad omnes potest pervenire quod reddimus. De passione et gloria sanctorum martyrum sermo debetur. Quoniam ergo illi gloriosissime passi sunt, patientiam nobis indicunt. Pertulerunt ergo illi turbas saevientes, nos habeamus populos acquiescentes, quia vidimus credentes. Laudanda est martyrum constantia, sed ei laudandae quae sufficit eloquentia? Quando impleo loquendo, quod vestris cordibus factum est jam credendo? Unde autem tantum donum patientiae? Unde, nisi unde omne datum optimum? Unde datum optimum, nisi unde donum perfectum? Sic enim et ibi scriptum est, « Patientia autem opus perfectum habet. Omne, » inquit, « datum optimum et omne donum perfectum est descendens a Patre luminum, apud quem non est transmutatio, nec momenti obumbratio » 1Jacobi I, 4, 17. Adhumanas mentes mutabiles de fonte immutabili descendit patientia, quae et ipsas faciat immutabiles. Unde homini placere Deo, nisi a Deo? Unde homini bona vita, nisi a fonte vitae? Unde homini illuminatio, nisi ab aeterno lumine? Quoniam apud te est, inquit, fons vitae. Apud te est, inquit: poteram dicere, A me; sed si dixero, A me, recedo a te. Apud te ergo fons vitae. In lumine tuo; non in nostro: In lumine tuo videbimus lumen 2Psal. XXXV, 10 . Ergo, Accedite ad eum, et illuminamini 3Psal. XXXIII, 6 . Fons est vitae; accede, bibe, et vive: lumen est; accede, cape, et vide. Si non influat ille, siccus eris.

Notes

  1. 1. Jacobi I, 4, 17
  2. 2. Psal. XXXV, 10
  3. 3. Psal. XXXIII, 6