Quadragesimalis abstinentia qualis esse debet. Restringendae deliciae, non mutandae. Solemne tempus advenit, quo vestram commoneamus et exhortemur in Domino Charitatem: quanquam ipsum tempus, etiam tacentibus nobis, satis vos admoneat et hortetur, ut jejuniis et orationibus et eleemosynis solito instantius et alacrius ferveatis. Sed ministerium nostri sermonis accedit, ut et vocis hujus tuba, vires suas spiritus vester adversus carnem dimicaturus accipiat. Sint ergo vestra jejunia sine litibus, clamoribus, caedibus: ut etiam qui sub jugo vestro sunt, remissionem cautam sentiant et benignam; ut aspera severitas refrenetur, non ut salubris disciplina solvatur. Cum vero aliquo genere ciborum etiam concessorum atque licitorum, causa castigandi corporis abstinetis, mementote omnia munda mundis: ne quid putetis immundum, nisi quod infidelitas inquinaverit. Immundis enim et infidelibus, ait Apostolus, nihil est mundum 1Tit. I, 15; Rom. XIV, 20 . Sed plane fidelium corpora cum servituti subjiciuntur, proficit spirituali saluti, quidquid corporali minuitur voluptati. Ideoque cavendum est, ne pretiosas escas vel pro aliis alias, vel etiam pretiosiores sine carnibus animalium requiratis. Cum enim corpus castigatur, et servituti subjicitur 2I Cor. IX, 27, restringendae sunt deliciae, non mutandae. Quid enim interest in quali cibo concupiscentia immoderata culpetur? Non utique de solis carnibus, sed etiam de quibusdam pomis et agriculturae alimentis Israelitarum concupiscentia divina voce damnata est 3Num. XI, 5, 33, 34. Et Esau, non propter offam suillam, sed propter lenticulam defricatam, sua primogenita perdidit 4Gen. XXV, 30-34. Ut omittam quid esuriens Dominus tentatori etiam de ipso pane responderit 5Matth. IV, 3, 4: qui certe non suam carnem quasi rebellem domabat, sed quid in talibus tentationibus respondere debeamus misericorditer admonebat. Quapropter, charissimi, a quibuscumque cibis vobis placuerit abstinere; mementote ut propositum vestrum pia temperantia conservetis, non ut Dei creaturam sacrilego errore damnetis. Quicumque etiam estis conjugibus alligati, nunc maxime apostolica monita nolite contemnere, ut invicem abstineatis ad tempus, ut vacetis orationibus 6I Cor. VII, 5. Quod enim et aliis diebus utiliter fit, nimis inverecundum est si modo non fiat. Arbitror onerosum non esse debere, anniversaria observatione solemnibus diebus hoc facere conjugatos, quod viduae ex quadam vitae parte professae sunt, quod tota vita sanctae virgines susceperunt.