TheoFonsAux sources de la foi

Sermones

SERM · Augustin · 410 · LA · 2704 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Infirmus et aegrotus, in quo differrant. Christiana firmitas.--Quod infirmum est, inquit, non confortastis. Pastoribus malis dicit, pastoribus falsis, pastoribus sua quaerentibus, non quae Jesu Christi, ex commodo lactis et lanae gaudentibus, oves omnino non curantibus, et quod male habuit non corroborantibus. Inter infirmum, id est, non firmum: nam dicuntur infirmi etiam aegrotantes: sed inter infirmum et aegrotum, id est, male habentem, hoc mihi videtur interesse. Etenim ista, fratres, quae distinguere utcumque conamur; forte et nos possumus majore diligentia melius distinguere, et alius peritior vel lumine cordis plenior: interim ne fraudemini, quantum ad verba attinet Scripturae, quod sentio loquor. Infirmo ne accidat tentatio, et eum frangat, timendum est: languens autem jam cupiditate aliqua aegrotat, et cupiditate aliqua impeditur ab intranda via Dei, a subeundo jugo Christi. Attendite illos homines volentes bene vivere, jam statuentes bene vivere, et minus idoneos mala pati, sicut parati sunt bona facere. Pertinet autem ad christianam firmitatem, non solum operari quae bona sunt, sed et tolerare quae mala sunt. Qui ergo videntur fervere in operibus bonis, sed imminentes passiones tolerare nolle, aut non posse, infirmi sunt. Qui vero aliqua cupiditate mala amatores mundi ab ipsis bonis operibus revocantur, languidi et aegroti jacent: quippe qui ipso languore, tanquam sine ullis viribus, nihil boni possunt operari. Talis in anima paralyticus ille fuit, quem cum ad Dominum inferre non possent, qui eum portabant, tectum aperuerunt, et deposuerunt 30Marc. II, 3, 4: id est, tanquam si in anima hoc velis facere, ut tectum aperias, et deponas ad Dominum animam paralyticam, dissolutam omnibus membris, et vacantem ab omni opere bono, gravatam utique peccatis suis, et languentem morbo cupiditatis suae. Si ergo dissoluta sunt membra omnia, et est paralysis interior, ut pervenias ad medicum (forte enim latet medicus, et intus est; hoc est, iste verus intellectus in Scripturis occultus est), exponendo quod occultum est aperi tectum, et depone paralyticum. Quod qui non faciunt, et qui facere negligunt, audistis quae audiant: Quod male habuit, non corroborastis; et quod contribulatum est, non colligastis. Jam hinc diximus. Fractus enim erat terrore tentationum: accidit aliquid unde quod fractum est, colligetur, consolatio illa, Fidelis Deus qui non vos sinat tentari supra quam potestis ferre; sed faciet cum tentatione etiam exitum, ut possitis sustinere.

Notes

  1. 30. Marc. II, 3, 4