TheoFonsAux sources de la foi

Sermones

SERM · Augustin · 410 · LA · 2704 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Glorificare Deum et gratias agere, idem. Quid est quod dicis, Non sicut Deum glorificaverunt? Nec gratias egerunt. Hoc est ergo glorificare Deum, gratias agere Deo? Hoc sane. Quid enim pejus, si ad imaginem creatus, cognito Deo eris ingratus? Hoc est prorsus, hoc est, glorificare Deum, gratias agere Deo. Norunt fideles ubi et quando dicatur, Gratias agamus Domino Deo nostro. Quis autem gratias agit Deo, nisi qui sursum cor habet ad Dominum? Ergo illi culpabiles qui sunt inexcusabiles, quia cognoscentes Deum, non sicut Deum glorificaverunt, nec gratias egerunt. Sed quid? Sed evanuerunt in cogitationibus suis. Unde evanuerunt, nisi quia superbi fuerunt? Evanescit et fumus in altum surgendo, et magis ignis lucet et roboratur humilius apprehendendo. Evanuerunt in cogitationibus suis, et obscuratum est insipiens cor eorum. Etiam fumus, cum sit igne altior, obscurus est.