TheoFonsAux sources de la foi

Sermones

SERM · Augustin · 410 · LA · 2704 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Fides magnum Dei donum. Nec de ipsa fide tamen ita gloriandum est, quasi aliquid nos possimus. Non enim fides nihil est, sed magnum aliquid: quam si habes, profecto accepisti. Quid enim habes, quod non accepisti 2I Cor. IV, 7? Videte, charissimi, unde Domino Deo gratias agatis: ne in aliquo dono ejus ingrati maneatis, et propter hoc quod ingrati estis, quod accepistis perdatis. Laus fidei explicari a me nullo modo potest, sed a fidelibus cogitari potest.

Notes

  1. 2. I Cor. IV, 7