Factam a Filio quoque nativitatem Filii. Probavimus ergo nativitatem Filii a Patre factam, probemus et a Filio factam. Quid est nativitas Filii de virgine Maria? Certe assumptio formae servi in virginis utero. Numquidnam est aliud nasci Filio, nisi accipere formam servi in virginis utero? Audi quia hoc et Filius fecit: Qui cum in forma Dei esset, non rapinam arbitratus est esse aequalis Deo; sed semetipsum exinanivit, formam servi accipiens 12Philipp. II, 6 et 7 . Cum venit plenitudo temporis, misit Deus Filium suum factum ex muliere; qui factus est ei ex semine David secundum carnem 13Rom. I, 3 : videmus ergo nativitatem Filii a Patre factam; sed quia ipse Filius semetipsum exinanivit, formam servi accipiens, videmus nativitatem Filii et ab ipso Filio factam. Probatum est hoc; transeamus hinc: intenti aliud accipite, quod ex ordine sequitur.