TheoFonsAux sources de la foi

Sermones

SERM · Augustin · 410 · LA · 2704 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Aliorum curanda salus ex charitate. Descende, Petre: requiescere cupiebas in monte, descende, praedica verbum, insta opportune, importune, argue, hortare, increpa, cum omni longanimitate et doctrina 14II Tim. IV, 2. Labora, desuda, patere aliqua tormenta: ut quod in candidis vestimentis Domini intelligitur, per candorem et pulchritudinem rectae operationis in charitate possideas. In laude enim charitatis, cum Apostolus legeretur, audivimus, Non quaerit quae sua sunt 15I Cor. XIII, 5 . Non quaerit quae sua sunt; quoniam donat quae possidet. Alio loco periculosius dictum est, si non intellexeris. Secundum enim ipsam charitatem praecipiens Apostolus fidelibus membris Christi, ait: Nemo quod suum est quaerat, sed quod alterius est. Avaritia namque hoc audito, fraudes parat, ut in negotio quasi alienum quaerens, aliquem circumveniat, et quaerat non suum, sed alienum. Compescat se avaritia, procedat justitia: audiamus, et intelligamus. Charitati dictum est, Nemo quod suum est quaerat, sed quod alterius. Verum tu, avare, si resistas, et magis ad hoc praeceptum redigis, ut alienum concupiscas; perde tuum. Sed quomodo te novi, habere vis et tuum et alienum. Fraudem facis, ut habeas alienum: furtum patere, ut perdas tuum, Non vis quaerere tuum, sed tollis alienum. Quod si facis, non facis bene. Audi, o avare, ausculta: Apostolus tibi alio loco apertius exponit hoc quod dixit, Nemo quod suum est quaerat, sed quod alterius. Ait de se ipso: Ego autem non quaerens quod mihi utile est, sed quod multis, ut salvi sint 16I Cor. X, 24, 35 . Hoc Petrus nondum intelligebat, quando in monte vivere cum Christo desiderabat. Servabat tibi hoc, Petre, post mortem. Nunc autem ipse dicit: Descende laborare in terra, servire in terra, contemni, crucifigi in terra. Descendit vita, ut occideretur; descendit panis, ut esuriret; descendit via, ut in itinere lassaretur; descendit fons, ut sitiret: et tu recusas laborare? Noli tua quaerere. Habe charitatem, praedica veritatem: tunc pervenies ad aeternitatem, ubi invenies securitatem.

Notes

  1. 14. II Tim. IV, 2
  2. 15. I Cor. XIII, 5
  3. 16. I Cor. X, 24, 35