Ab ebrietate caveri debet. Ebrietas sancta. Gratias tibi ago, Domine, quia quod dico, vel dicere volui, tu scis: tamen de micis mensae tuae pavi conservos meos; pasce et tu ac nutri interius quos regenerasti. Ecce multitudo ista quid fuit? Tenebrae: nunc autem lux in Domino. Talibus enim Apostolus dicit: Fuistis aliquando tenebrae, nunc autem lux in Domino 7Ephes. V, 8 . O vos qui baptizati estis, fuistis aliquando tenebrae, nunc autem lux in Domino. Si lux, utique dies: vocavit enim Deus lucem diem 8Gen. I, 5. Fuistis tenebrae, fecit vos lucem, fecit vos diem: de vobis cantavimus, Hic est aies quem fecit Dominus, exsultemus et jucundemur in eo 9Psal. CXVII, 24 . Fugite tenebras. Ebrietas ad tenebras pertinet. Nolite discedere sobrii, et redire ebrii: et post meridiem videbimus vos. Spiritus sanctus habitare coepit, non migret: nolite illum excludere de cordibus vestris. Bonus hospes, inanes invenit, implet vos: esurientes invenit, pascit vos: postremo sitientes invenit, inebriat vos. Ipse vos inebriet: Apostolus enim ait, Nolite inebriari vino, in quo est omnis luxuria. Et quasi volens nos docere unde inebriari debeamus: Sed implemini, inquit, Spiritu sancto; cantantes vobismet ipsis, hymnis, et psalmis, et canticis spiritualibus, cantantes in cordibus vestris Domino 10Ephes. V, 18, 19 . Qui laetatur in Domino, et cantat laudes Domino magna exsultatione, nonne ebrio similis est? Probo istam ebrietatem: Quoniam apud te, Deus, fons vitae est, et torrente voluptatis tuae potabis eos. Unde? Quia apud te, Deus, fons vitae est, et in lumine tuo videbimus lumen 11Psal. XXXV, 9, 10 . Spiritus Dei et potus et lux est. Si invenires fontem in tenebris, lucernam accenderes, ut pervenires ad eum. Noli accendere lucernam ad lucis fontem: ipse tibi lucet, et ad se te ducet. Cum veneris ad bibere, accede et illuminare. Accedite ad eum, et illuminamini 12Psal. XXXIII, 6 : nolite recedere, ne contenebremini. Domine Deus, voca, et accedatur ad te: firma, ne recedatur. Fac filios tuos novos, de parvulis senes, sed non de senibus mortuos. In ista enim sapientia senescere licet, mori non licet.