TheoFonsAux sources de la foi

Sermones

SERM · Augustin · 410 · LA · 2704 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Non melius de Christo sentire, qui eum dicunt spiritum fuisse sine carne. Ecce loquitur Evangelium. Stabat Dominus inter discipulos suos, nondum credentes quod resurrexerat. Videbant eum, et putabant se spiritum videre. Si nihil mali est, credere Christum spiritum fuisse, non carnem; si nihil mali est, dimittantur in ista opinione discipuli. Attendite, ut intelligatis quod volo dicere: Deus autem donet ut dicam, id est, sic dicam, quomodo vos audire expedit. Ecce hoc ipsum repeto. Aliquando ipsi detestabiles, carnem detestantes, et secundum carnem viventes, aliquando hoc dicunt, et sic decipiunt: Qui melius credunt de Christo, illi qui dicunt quia carnem habuit, an nos qui dicimus, Deus erat, spiritus erat, et oculis hominum non corpus, sed Deus apparebat? Quid est melius, caro, an spiritus? Quid responsuri sumus, nisi spiritum carne esse meliorem? Si ergo, dicit, confiteris quia spiritus melior sit quam caro; melius ego de Christo sentio, qui eum spiritum fuisse dico, non carnem. O infelix error! Quare? Ego carnem dico fuisse Christum? Tu dicis spiritum: ego spiritum et carnem. Non tu melius dicis, sed minus dicis. Audi ergo totum quod dico ego: id est, quod dicit catholica fides, quod dicit fundatissima et serenissima veritas. Tu qui dicis spiritum tantum fuisse Christum; quod est et spiritus noster, id est, anima nostra, hoc dicis tantum fuisse Christum: audi quid dicas. Dico quod dicis. Erat ipse spiritus ex ea natura et substantia, unde et noster est spiritus. Quanto minus dicas, attende. Erat ibi Verbum, erat ibi caro. Tu dicis: Humanus spiritus solus. Ego dico: Verbum, spiritus, corpus; Deus et homo. Si duo nolo dicere, si duas res nolo dicere; isto utor compendio, Deus et homo. Et verus Deus, et verus homo. Nihil falsum in humanitate, nihil falsum in divinitate. Sed de ipso homine si quaeris a me, duo iterum dico: Anima humana, et caro humana. Tu homo es propter animam et carnem: ille Christus propter Deum et hominem. Ecce quod dico.