Circumcisio spiritualis gloriantium in Christo. Circumcisio quare octavo die fiebat. Dominicus dies.--Nos sumus, inquit, circumcisio, qui spiritu Deo servimus, et gloriamur in Christo Jesu, et non in carne fidentes. Respexit quosdam in carne fidentes: ipsi erant qui de carnis circumcisione gloriabantur. De quibus alio loco dicit, Quorum Deus venter est, et gloria in pudendis eorum 4Philipp. III, 19 . Intellige tu circumcisionem, et esto circumcisio: intellige, et esto, Intellectus enim bonus, sed omnibus qui faciunt eum 5Psal. CX, 10 . Non utique frustra octavo die jussus est infans circumcidi 6Gen. XVII, 12; Levit. XII, 3, nisi quia petra, qua circumcidimur, Christus erat. Cultellis enim petrinis circumcisus est populus (Josue V, 2) : Petra autem erat Christus 7I Cor. X, 4. Quare ergo octavo die? Quia in hebdomadibus idem primus qui octavus. Completis enim septem diebus, reditur ad primum. Finitur septimus, Dominus sepultus: reditur ad primum, Dominus resuscitatus. Domini enim resuscitatio promisit nobis aeternum diem et consecravit nobis Dominicum diem. Qui vocatur dominicus ipse videtur proprie ad Dominum pertinere: quia eo die Dominus resurrexit. Reddita est petra, circumcidantur qui volunt dicere, Nos enim sumus circumcisio. Traditus est enim propter peccata nostra, et resurrexi propter justificationem nostram 8Rom. IV, 25 . Justificatio tua, circumcisio tua, non est a te. Gratia salvi facti estis per fidem; et hoc non ex vobis, sed Dei donum est: non ex operibus 9Ephes. II, 8, 9 . Ne forte dicas, Promerui, et ideo accepi. Non putes te promerendo accepisse, qui non promerereris, nisi accepisses. Gratia praecessit meritum tuum: non gratia ex merito, sed meritum ex gratia. Nam si gratia ex merito; emisti, non gratis accepisti. Pro nihilo, inquit, salvos facies eos 10Psal. LV, 8 . Quid est, Pro nihilo salvos facies eos? Nihil in eis invenis unde salves, et tamen salvas. Gratis das, gratis salvas. Omnia merita praecedis, ut dona tua consequantur merita mea. Prorsus gratis das, gratis salvas, qui nihil invenis unde salves, et multum invenis unde damnes.
Sermones
Notes
- 4. Philipp. III, 19
- 5. Psal. CX, 10
- 6. Gen. XVII, 12; Levit. XII, 3
- 7. I Cor. X, 4
- 8. Rom. IV, 25
- 9. Ephes. II, 8, 9
- 10. Psal. LV, 8