TheoFonsAux sources de la foi

Sermones

SERM · Augustin · 410 · LA · 2704 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Gratulatur fidelibus Dei zelo incensis contra idola. Gratias Domino Deo nostro, et abundantiam laudis illi Deo, quem decet hymnus in Sion. Gratias illi, cui cordis et oris devotione cantavimus, Deus, quis similis tibi? quod ejus sanctam charitatem invisceratam sentimus cordibus nostris: quod ipsum tanquam Dominum timetis, tanquam Patrem diligitis. Gratias illi, qui desideratur antequam videatur, et praesens sentitur, et futurus speratur. Gratias illi, cujus timorem non excutit amor, cujus amorem non impedit timor. Ipsum benedicimus, ipsum honoramus, et pro nobis et in nobis. Templum enim Dei sanctum est, quod estis vos 1I Cor. III, 17 . Jam videte quantum ille vivat, vel quomodo vivat, quando lapides templi ejus sic vivunt. Cogitate, fratres, quid dicatis, et cui dicatis, Deus, quis similis tibi? Lapides vivi dicunt habitatori suo, Deus, quis similis tibi? Occurrat cordibus vestris universa creatura; terra et quidquid in terra, mare et quidquid in mari, aer et quidquid in aere, coelum et quidquid in coelo: Ipse dixit, et facta sunt; ipse mandavit, et creata sunt 2Psal. CXLVIII, 5 . Ergo, Deus, quis similis tibi? dicat universum cor, dicat universa obediens lingua, dicat omnis devota conscientia, dicat secura, Deus, quis similis tibi? Illi enim dicit, de quo non erubescit. Dignum est hoc, decet hoc lapides vivos.

Notes

  1. 1. I Cor. III, 17
  2. 2. Psal. CXLVIII, 5