TheoFonsAux sources de la foi

Sermones

SERM · Augustin · 410 · LA · 2704 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Petrus Apostolorum primus, Paulus novissimus. Praedicandis praedicatoribus, et tantis praedicatoribus, de quibus audivimus et cantavimus, quod in omnem terram exivit sonus eorum, et in fines orbis terrae verba eorum 1Psal. XVIII, 5 , procul dubio nulla nostra verba sufficiunt. Devotionem debemus, vestram exspectationem non implemus. Exspectatis enim a nobis hodie praedicari apostolos Petrum et Paulum, quorum solemnis hic dies est. Agnosco quid exspectetis; et ubi agnosco, succumbo. Video enim exspectari quid, a quo. Sed quia Deus eorum laudari dignatur ab omnibus nobis, non dedignentur servi ejus utcumque praedicari ab eis qui serviunt vobis.

Notes

  1. 1. Psal. XVIII, 5