Deus a filiis videbitur sicuti est. Apparuit, sicut congruum judicabat; latuit, sicut erat. Verus affectus non videtur, non videtur amor, non videtur dilectio. De illo pignore in id aestuet, in quod aestuabat et Moyses, qui ei quem videbat, dicebat, Ostende mihi temetipsum. Si hoc ergo quaerimus, filii ipsius sumus. Filii enim Dei sumus, et nondum apparuit quid erimus. Scimus quia cum apparuerit, similes ei erimus, quoniam videbimus eum sicuti est 32I Joan. III, 2 . Non sicut visus est ad ilicem Mambre, non sicut visus est Moysi, ut adhuc ei dicamus, Ostende nobis temetipsum: sed videbimus eum sicuti est. Quo merito? Quia filii Dei sumus. Et hoc non ex nostris meritis, sed gratia illius misericordiae. Pluviam enim voluntariam segregans, Deus, haereditati tuae: et infirmata est, non de se praesumendo videre quod non videt, sed credendo quod videre desiderat: tu vero perfecisti eam 33Psal. LXVII, 10 . Perfecta ergo haereditas ejus et filii ejus, videbimus eum sicuti est.