TheoFonsAux sources de la foi

Sermones

SERM · Augustin · 410 · LA · 2704 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Modus quidam manducandi carnem Christi proprius piorum. Illud etiam quod ait, Qui manducat carnem meam, et bibit sanguinem meum, in me manet, et ego in illo 23Joan. VI, 57 ; quomodo intellecturi sumus? Numquid etiam illos hic poterimus accipere, de quibus dicit Apostolus quod judicium sibi manducent et bibant 24I Cor. XI, 29; cum ipsam carnem manducent, et ipsum sanguinem bibant? Numquid et Judas magistri venditor et traditor impius, quamvis primum ipsum manibus ejus confectum Sacramentum carnis et sanguinis ejus cum caeteris discipulis, sicut apertius Lucas evangelista declarat, manducaret et biberet 25Luc. XXII, 21, mansit in Christo, aut Christus in eo? Tam multi denique, qui vel corde ficto carnem illam manducant et sanguinem bibunt, vel cum manducaverint et biberint, apostatae fiunt, numquid manent in Christo; aut Christus in eis? Sed profecto est quidam modus manducandi illam carnem, et bibendi illum sanguinem, quo modo qui manducaverit et biberit, in Christo manet, et Christus in eo. Non ergo quocumque modo quisquam manducaverit carnem Christi, et biberit sanguinem Christi, manet in Christo, et in illo Christus; sed certo quodam modo, quem modum utique ipse videbat, quando ista dicebat. Sic igitur et in eo quod ait, Qui blasphemaverit in Spiritum sanctum, non habet remissionem in aeternum, non quocumque modo blasphemaverit, reus est hujus irremissibilis delicti; sed modo quodam, quem nos quaerere atque intelligere voluit, qui hanc sententiam veram terribilemque deprompsit.

Notes

  1. 23. Joan. VI, 57
  2. 24. I Cor. XI, 29
  3. 25. Luc. XXII, 21