Joseph viris exemplum pudicitiae. Dicebam ergo de viris, quia nec ipsi sine exemplo dimissi sunt. Viri casti, viri timentes Deum, viri quibus sufficiunt conjuges suae; viri qui non violatis quod vobis violari non vultis; viri qui fidem, quam exegistis, reddidistis; expsectate et vos me commemorante, quod exspectabant uxores vestrae lectore recitante. Nec vos sine exemplo Scriptura divina dimisit. Illae Susannam audiebant, et in ea vincente gaudebant: vos Joseph attendite; non illum Joseph, cui desponsata fuerat virgo Maria, quae peperit Christum; nam ille suspicione tentatus est, et ab angelo mox sanatus est. Alium Joseph sancta Scriptura testatur, quem tentavit impudica: amavit pulchrum non casta, sed perversa mente, ubi oculos non habebat, ubi videretur spiritualis et invisibilis pulchritudo; quem amabat pulchrum, nolebat castum. Amavit alienum, amavit servum viri sui: sed fidem servantem domino suo non amavit. An putas amavit illum, an potius se? Ego puto quia nec illum, nec se. Si enim illum amabat, quare volebat perdere? si se amabat, quare volebat perire? Ecce probavi quia non amabat. Veneno libidinis ardebat, non flamma charitatis lucebat. Sed ille noverat videre, quod illa non noverat. Pulchrior erat intus, quam foris; pulchrior in cordis luce, quam in carnis cute: quo illius feminae oculi non penetrabant, ibi ipse sua pulchritudine fruebatur. Intuens ergo interiorem pulchritudinem castitatis, quando illam maculari, quando violari illius feminae tentatione permitteret? Amabat illa; sed amabat et ille: et plus erat quod amabat ille, quam quod amabat illa; quia videbat ille, quod non videbat illa.