Ira inimica nostra, quantum noceat. Ira non potest interimi, sed reprimi potest. Ira vide quid noceat. Agnosce inimicam tuam: agnosce cum qua pugnas in theatro pectoris tui. Angustum theatrum; sed Deus spectat: ibi doma inimicam tuam. Vis videre quam sit ista vera tua inimica? Modo ostendo. Oraturus es Deum: ventura est hora ut dicas, Pater noster, qui es in coelis. Venturus es ad illum versum, Dimitte nobis debita nostra. Quid sequitur? Sicut et nos dimittimus debitoribus nostris 12Matth. VI, 9, 12 . Ibi illa inimica stat contra te. Sepit viam orationis tuae: murum erigit, et non est qua transeas. Bene totum dixisti: Pater noster. Cucurrit: Dimitte nobis debita nostra. Et quid postea? Sicut et nos dimittimus debitoribus nostris. En ipsa adversaria contradicit; nec ante velum, sed intus: in ipso secretario cordis tui, ibi tibi clamat, contradicit. Qualis inimica, fratres, quae contradicit? Sicut et nos dimittimus. Non permittitur ut saevias contra inimicum tuum: in istam saevias. Melior est qui vincit iram, quam qui capit civitatem, Scriptura dicit 13Prov. XVI, 32. Quod dixi modo, scriptum est: Melior est qui vincit iram, quam qui capit civitatem. Numquid non bellator imperator quando venit ad aliquos hostes, et invenit civitatem munitam, armatis instructam, optimam, adversantem sibi, si illam ceperit, si illam vicerit, si illam everterit, triumphos quaerit? Sicut autem narrat Scriptura, Melior est qui vincit iram, quam qui capit civitatem. In manu tua est. Non potes illam interimere, potes illam reprimere. Si fortis es, iram vince: et civitati parce. Video vos attentos, scio quam bene accepistis. Deus adsit certaminibus vestris, ut prosit vobis quod tanti Martyris agonem spectastis; ut quomodo vincentem vidistis et vincenti favistis, sic et vos in corde vestro vincatis.