Gratia data infideli et persecutori crudeli. Veniamus ad ejus primordia, videamus Saulum saevientem, spectemus furentem, spectemus odia anhelantem, sanguinemque sitientem. Spectemus, fratres, eum; magnum spectaculum. Ecce post Stephani necem, post effusum testis Dei lapidibus sanguinem, ubi vestimenta servabat lapidantium, ut et in eorum etiam manibus lapidaret, tunc dispersi sunt fratres qui erant Jerosolymis congregati; et ille saeviens cui parum erat vidisse et fudisse sanguinem Stephani, accepit litteras a principibus sacerdotum, ut iret Damascum, et quoscumque ibi inveniret Christianos, vinctos adduceret. Et ibat. Haec Pauli via erat, cujus via nondum erat Christus; adhuc Sauli, nondum Pauli. Ibat. Quid habebat in corde? Quid, nisi malum? Date mihi merita ejus. Si merita quaeris, damnationis sunt, non liberationis. Ibat ergo saevire in membra Christi, ibat sanguinem fundere, ibat lupus pastor futurus: sic ibat. Non enim poterat aliter ire ad illa, propter quae ibat. Et cum sic ambulat, cogitat, anhelat caedes; cum ducit pedes ejus ira, movet membra odium, dum pergit et ambulat, obtemperat mancipium crudelitati: et ecce vox de coelo, Saule, Saule, quid me persequeris? Ecce quare dixit, Misericordiam consecutus sum, ut fidelis essem. Erat infidelis; parum est, erat in ipsa infidelitate crudelis: sed misericordiam consecutus est, ut fidelis esset 11Act. VII-IX. Quid dicturus es Deo dicenti, Hoc volo? Ergo, Domine, ille qui tanta fecit, tanta mala in sanctos tuos facere cupiebat, tali eum misericordia dignum existimas? Hoc volo. An oculus tuus nequam est, quia ego bonus sum 12Matth. XX, 15 ?