Laicorum peccata quotidiana. Conjugii usus quandonam inculpabilis. Sed si hoc dispensatores verbi Dei et ministri Sacramentorum ejus, milites Christi; quanto magis caetera stipendiaria multitudo, et quaedam provincia magni regis? Quam ne forte vel falsa suspicione avaritiae miles ille fidelissimus atque fortissimus apostolus Paulus offenderet, suis stipendiis militavit: et ubi forte defuit sumptus necessarius, Alias, inquit, Ecclesias exspoliavi, accipiens ab eis stipendium ad vestram ministrationem 27II Cor. XI, 8 . Quanto ergo magis Ecclesiae provinciales saecularibus negotiis obligati, quotidianam debent agere poenitentiam? Qui quamvis a furtis, a rapinis, a fraudibus, ab adulteriis et fornicationibus omnique luxuria, a crudelitate odiorum et inimicitiarum pertinacia, ab omni denique idololatriae foeditate, spectaculorum nugacitate, haeresum atque schismatum impia vanitate, atque ab omnibus hujuscemodi flagitiis et facinoribus immunes, puri atque integri esse debeant: tamen propter administrationem rerum familiarium, et conjugiorum arctissima vincula, tam multa peccant, ut non tam de istius mundi pulvere aspergi, quam luto obliniri videantur. Hoc est quod Apostolus eis dicit: Jam quidem omnino delictum est in vobis, quia judicia habetis vobiscum. Quare non magis iniquitatem patimini? quare non potius fraudamini? Nam illud exsecrabile est, quod propter quosdam addit et dicit: Sed vos iniquitatem facitis, et fraudatis, et hoc fratribus 28I Cor. VI, 7, 8 . Exceptis tamen iniquitatibus et fraudibus, hoc ipsum habere inter se judicia et lites de saecularibus rebus, delictum esse dicit: quod tamen ferendum esse admonet, si vel ecclesiastico judicio lites hujuscemodi finiantur. Hinc est etiam illud: Qui sine uxore est, cogitat ea quae sunt Dei, quomodo placeat Deo: qui autem matrimonio conjunctus est, cogitat ea quae sunt mundi, quomodo placeat uxori. Quod etiam de femina similiter notat. Vel illud cum ait, Et iterum ad idipsum estote, ne vos tentet satanas propter intemperantiam vestram. Quod ut peccatum esse demonstraret, sed infirmitati concessum; subjecit statim: Hoc autem dico secundum veniam, non secundum imperium 29Id. VII, 32, 33, 5, 6 . Sola enim generandi causa est inculpabilis sexus utriusque commixtio. Quam multa sunt alia peccata, sive in loquendo de rebus et negotiis alienis, quae non ad te pertinent; sive in vanis cachinnationibus, cum scriptum sit, Stultus in risu exaltat vocem suam, sapiens autem vix tacite ridebit 30Eccli. XXI, 23 : sive in ipsis escis, quae ad necessitatem sustentandae hujus vitae praeparantur, avidior atque immoderatior appetitus, saepe excessum modum postridiana cruditate contestans: sive in vendendis et emendis rebus charitatis et vilitatis vota perversa. Piget cuncta colligere, quae quisque in se ipso certius comprehendit atque reprehendit, si divinarum Scripturarum speculum non negligenter attendat. Quae quamvis singula non lethali vulnere ferire sentiantur, sicuti homicidium et adulterium, vel caetera hujusmodi: tamen omnia simul congregata velut scabies, quo plura sunt necant, aut nostrum decus ita exterminant, ut ab illius sponsi speciosi forma prae filiis hominum 31Psal. XLIV, 3 castissimis amplexibus separent, nisi medicamento quotidianae poenitentiae desiccentur.
Sermones
Notes
- 27. II Cor. XI, 8
- 28. I Cor. VI, 7, 8
- 29. Id. VII, 32, 33, 5, 6
- 30. Eccli. XXI, 23
- 31. Psal. XLIV, 3