TheoFonsAux sources de la foi

Sermones

SERM · Augustin · 410 · LA · 2704 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Mercenarii quomodo utiles. Pastores pauci, mercenarii multi. Illi autem non caste annuntiabant, de quibus gemit Apostolus. Sed quid dicit? Quid enim? dum omni modo, sive occasione, sive veritate Christus annuntietur 16Philipp. I, 18 . Permisit ergo esse mercenarios. Pastor veritate Christum annuntiat, mercenarius occasione Christum annuntiat, aliud quaerens. Tamen et ille Christum annuntiat, et ille Christum. Audi vocem pastoris Pauli: Sive occasione, sive veritate Christus annuntietur. Ipse pastor voluit habere mercenarium. Faciunt enim ubi possunt, utiles sunt quantum possunt. Quando autem ad alios usus quaerebat Apostolus, cujus vias imitarentur infirmi: Misi vobis, inquit, Timotheum, qui vos commonefaciat vias meas 17I Cor. IV, 17 . Et quid ait? Misi pastorem qui vos commoneret vias meas: id est, qui quomodo ego ambulo, et ipse ambulat. Et mittens pastorem, quid ait? Neminem enim habeo tam unanimem, qui sincera affectione pro vobis sollicitus sit. Nonne cum illo erant multi? Sed quid sequitur? Omnes enim sua quaerunt, non quae sunt Jesu Christi 18Philipp. II, 20, 21 : id est, Ego vobis pastorem mittere volui; nam multi mercenarii sunt: sed non oportuerat ut mercenarius mitteretur. Ad alias res et negotia peragenda mittitur mercenarius: ad illas autem quas tunc volebat Paulus, pastor erat necessarius. Et vix invenit unum pastorem inter multos mercenarios: quia pauci pastores, multi mercenarii. Sed quid dicitur de mercenariis? Amen dico vobis, perceperunt mercedem suam 19Matth. VI, 2 . De pastore autem quid ait Apostolus? Quisquis autem mundaverit se ab hujusmodi, erit vas in honorem sanctificatum, et utile Domino, ad omne opus bonum paratum semper 20II Tim. II, 21 . Non ad quasdam res paratum, et ad quasdam non paratum; sed ad omne bonum opus paratum. Haec de pastoribus dixi.

Notes

  1. 16. Philipp. I, 18
  2. 17. I Cor. IV, 17
  3. 18. Philipp. II, 20, 21
  4. 19. Matth. VI, 2
  5. 20. II Tim. II, 21