TheoFonsAux sources de la foi

Sermones

SERM · Augustin · 410 · LA · 2704 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Fides ab omnibus, etsi forte non videtur, diligitur. Ecce aliquid dicam muneris Dei, ut citius te convincam, quomodo praeponis aurum Deo; quamvis aurum videas, Deum non videas; et ideo tibi non videaris praeponere, quia velit nemo praeponere rem quam videt ei rei quam non videt. Ecce aliquid dico. Quid tibi videtur? fides argentum est? aurum est? nummus est? pecus est? terra est? coelum est? Nihil horum est, et tamen aliquid est. Non tantum aliquid est, sed magnum est aliquid. Interim non loquor de fide illa superiore, qua fidelis vocaris, accedens ad mensam Domini tui, respondens ex fide verba fidei: interim hanc submoveo paulisper. De illa fide loquar, quae vulgo etiam fides dicitur: non quam magnam tibi imperat Deus tuus, sed quam tu exigis a servo tuo. Ipsam dico, quia et ipsam imperat tibi Dominus tuus, ne cuiquam fraudem facias, fidem serves in negotio, fidem serves uxori in lecto. Et hanc tibi fidem imperat Deus tuus. Quid est fides ista? Certe eam non vides: si non vides, quare quando tibi frangitur clamas? Clamore tuo convinco quod videas. Dicebas: Quomodo aurum Deo praepono? aurum video, Deum non video. Ecce aurum vides, fidem non vides. An quod verius est, fidem vides; sed quando exigis, vides illam; quando de te exigitur, non vis eam videre? Apertis oculis clamas, Redde fidem quam promisisti: clausis oculis clamas, Nihil tibi promisi. In utroque oculos aperi. Inique, noli fidem, sed ipsam iniquitatem perdere: quod exigis redde.