Ad perfectionem et ad charitatem imitatione Christi pervenitur. Intendat ergo Charitas vestra: Vade, inquit, omnia tua vende, da pauperibus, et habebis thesaurum in coelo; et veni, sequere me. Perfectus est Petrus, jam Domino in coelo sedente ad dexteram Patris, tunc perfectus est et maturus factus. Ad passionem ergo cum sequeretur Dominum, non erat perfectus: at ubi coepit non esse in terra quem sequeretur, tunc perfectus est. Imo vero semper ante te habes quem sequaris: Dominus exemplum in terra posuit, cum Evangelium tibi reliquit, in Evangelio tecum est. Non enim mentitus est, dicens: Ecce ego vobiscum sum omnibus diebus, usque ad consummationem saeculi 19Id. XXVIII, 20 . Ergo sequere Dominum. Quid est, sequere Dominum: Imitare Dominum. Quid est, Imitare Dominum! Discite a me quoniam mitis sum et humilis corde. Quia si distribuero omnia mea pauperibus, et tradidero corpus meum ut ardeam, charitatem autem non habeam, nihil mihi prodest 20I Cor. XIII, 1-3 . Exhortor ergo Charitatem vestram ad ipsam charitatem: non autem exhortarer ad charitatem, nisi aliqua charitate. Quod ergo inchoatum est, exhortor ut impleatur; et quod coeptum est, rogo ut perficiatur. Et pro me a vobis rogari quaeso, ut et in me perficiatur quod vos moneo. Omnes enim imperfecti sumus, et ibi perficiemur ubi perfecta sunt omnia. Paulus apostolus dicit: Fratres, ego me non arbitror apprehendisse. Ipse dicit: Non quia jam acceperim, aut jam perfectus sim 21Philipp. III, 13, 12 . Et quisquam hominum se audet de perfectione jactare? Imo confiteamur imperfectionem, ut mereamur perfectionem.