Peccata gravia, quae poenitentiae laborem exigunt vehementiorem. Levia peccata multitudine opprimunt, nisi a Deo dimittantur. Omnia ergo praeterita conversis dimittuntur: caeterum hujus vitae sunt quaedam gravia et mortifera, quae nisi per vehementissimam molestiam humiliationis cordis et contritionis spiritus et tribulationis poenitentiae non relaxantur. Haec dimittuntur per claves Ecclesiae. Si enim tu te coeperis judicare, si tibi coeperis displicere; Deus veniet, ut misereatur. Si tu te punire volueris, parcet ille. Qui autem agit bene poenitentiam, suus ipse punitor est. Sit oportet ipse severus in se, ut in eum sit misericors Deus: quomodo dicit David, Averte faciem tuam a peccatis meis, et omnes iniquitates meas dele. Sed quo merito? Ait in ipso psalmo: Quoniam iniquitatem meam ego agnosco, et peccatum meum ante me est semper 10Psal. L, 11, 5 . Si ergo tu agnoscis, ille ignoscit. Sunt autem peccata levia et minuta, quae devitari omnino non possunt, quae quidem videntur minora, sed multitudine premunt. Nam et acervus frumenti minutissimis granis colligitur, et tamen onerantur inde naves: et si amplius onerentur, demerguntur. Unum fulmen dejicit aliquem, et occidit: sed et si pluvia sit nimia, minutissimis guttis tamen multos interficit. Illud uno ictu perimit, illa ex multitudine exstinguit. Magnae bestiae uno morsu occidunt hominem: minutae autem cum fuerint multae congregatae, plerumque interimunt, et talem perniciem inferunt, ut poenis hujusmodi gens superba Pharaonis judicari meruerit. Si ergo, quamvis minuta sint ista peccata, tamen quia tam multa sunt, ut congregata acervum faciant, quo te premant; bonus est Deus, qui etiam ipsa dimittit, sine quibus non potest ista vita duci. Quomodo autem dimittit, si tu non dimittas quae in te committuntur?