Poenitentiae humilitas etiam justificatis necessaria. Quantumcumque justis, non gloriandi, sed poenitendi causam semper adesse. Dispensatoribus verbi Dei et Sacramentorum unde poenitentiae causa. Quae universa ad hoc dicta sunt, ne quis per Baptismum quamvis justificatus sit a prioribus peccatis, tamen superbire audeat, si nihil committat, unde ab altaris communione separetur, quasi jam de plena securitate se jactans; sed potius servet humilitatem, quae pene una disciplina christiana est: nec superbiat terra et cinis 18Eccli. X, 9, donec ista nox tota transeat, in qua pertranseunt omnes bestiae silvae, catuli leonum rugientes, quaerentes a Deo escam sibi 19Psal. CIII, 21 . In hanc escam Job ipse petitus est, qui dixit, Tentatio est vita humana super terram. Etiam Dominus, In hac nocte, inquit, postulavit satanas vexare vos sicut triticum 20Luc. XXII, 31 . Quis itaque sanae mentis non ingemiscat? Cui non per poenitentiam sic esse displiceat? Quis non tota humilitate supplicans divino adjutorio se exaudibilem praebeat, donec transeat omnis ista tentationum materies atque umbra terrena: et ille qui nunquam deficit, etiam nobis illucescat sempiternus dies, et illuminet abscondita tenebrarum, et manifestet cogitationes cordis, et tunc laus erit unicuique a Deo 21I Cor. IV, 5? Deinde quamvis se quisque glorietur sic habere corpus edomitum, ut mundo crucifixus ab omni opere malo, in servitutem redacta membra castiget, ne jam regnet peccatum in ejus mortali corpore, ad obediendum desideriis ejus; solum unum verum Deum colat, nulli simulacrorum ritui deditus, nullis sacris daemoniorum irretitus, non accipiens in vanum nomen Domini Dei sui, quietem sempiternam certus exspectans, debitum honorem parentibus reddens, nec cruentus homicidio, nec fornicatione turpatus, nec furto fraudulentus, nec mendacio duplicatus, nec rei vel uxoris alienae concupiscentia sordidus; non in suis etiam rebus aut luxuria diffluat, aut arescat avaritia; non sit contentiosus, non sit contumeliosus, non maledicus; vendat postremo omnia sua, et det pauperibus, et sequatur Christum, atque thesauro coelesti radicem cordis infigat: quid videtur addi posse ad tam plenam justitiam? tamen nolo glorietur. Intelligat haec omnia praestita sibi esse, non a se existere. Quid enim habet, quod non accepit? Quod si accepit, quid gloriatur, quasi non acceperit 22Ibid., 7? Eroget sane pecuniam dominicam: consulat proximo, sicut sibi sentit esse consultum. Nec putet satis esse servare integrum quod accepit, ne dicatur ei: Serve nequam et piger, dares pecuniam meam, et ego veniens cum usuris exigerem: ne auferatur ab eo quod accepit, ne projiciatur in tenebras exteriores 23Matth. XXV, 26-30. Quam vehementissimam poenam si timere debent illi, qui servare integrum possunt quod acceperunt; quae spes illorum est, qui hoc impie scelerateque disperdunt? Versabitur ergo iste in rebus humanis, non carnalis, sed spiritualis acquisitionis devinctus officio; non quidem negotiis saecularibus obligatus, sed tamen quia militat Deo, non otio desidiae torpidus et abjectus. Det ergo, si potest, suas eleemosynas omnes cum hilaritate, sive cum carnalibus necessitatibus pauperum aliquid erogat, sive cum panis coelestis dispensator invicta adversus diabolum castra in credentium cordibus construit. Hilarem enim datorem diligit Deus 24II Cor. IX, 7 . Non itaque taedio frangatur in difficultatibus rerum, quae necesse est existant, ut ostendatur homini quod homo est. Non ira subrepat in eum qui aut odiose irruit, aut inopportune inopia coactus petit; aut negotio suo, cum tu majore occupatus es, indifferenter flagitat subveniri; aut in verbo manifestae justitiae resistit caeca cupiditate, aut miserabili tarditate. Non det quidquam amplius vel minus quam oportet: non loquatur amplius quam opus est, aut cum etiam non opus est. Speciosi enim pedes evangelizantium pacem, evangelizantium bona 25Rom. X, 15 . Sed tamen de terra sicca pulverem contrahunt, qui sane in judicium eorum excutitur, qui sibi hanc exhibitionem perversa voluntate contemnunt. Non solum ergo propter ipsam vitae hujus mortalitatem et ignorantiam, et propter diei malitiam, quae utinam sufficeret, sicut de illa dictum est, Sufficit diei malitia sua 26Matth. VI, 34 ; quam jubemur ferre atque portare, donec transeat, et sustinere Deum viriliter agendo, ut fructum afferamus cum tolerantia: sed etiam propter ipsum pulverem mundi hujus, qui per itinera consulendi consulentium pedibus adhaerescit, et damna quae in ipsa negotiosissima dispensationis actione contingunt, quae Dominus praestet ut cum lucris majoribus compensentur, quotidianam debemus habere poenitentiam.
Sermones
Notes
- 18. Eccli. X, 9
- 19. Psal. CIII, 21
- 20. Luc. XXII, 31
- 21. I Cor. IV, 5
- 22. Ibid., 7
- 23. Matth. XXV, 26-30
- 24. II Cor. IX, 7
- 25. Rom. X, 15
- 26. Matth. VI, 34