TheoFonsAux sources de la foi

Sermones

SERM · Augustin · 410 · LA · 2704 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Samaritanus homini sauciato subveniens, Christus. Totum enim genus humanum est homo ille qui jacebat in via semivivus a latronibus relictus, quem contempsit transiens sacerdos et Levites, et accessit ad eum curandum eique opitulandum transiens Samaritanus. Ut autem narraret hoc, unde causa descendit? Quemdam quaerentem quae sint optima praecepta et summa in Lege, admonuit duo esse: Diliges Dominum Deum tuum ex toto corde tuo, et ex tota anima tua, et ex tota mente tua; et diliges proximum tuum tanquam te ipsum. Ille autem: Et quis est mihi proximus? Et narravit Dominus, Homo quidam descendebat ab Jerusalem in Jericho. Ostendit illum quodam modo Israelitam. Et incidit in latrones. Cum exspoliassent, et plagas ei graves irrogassent, dimiserunt eum in via semivivum. Transiit sacerdos, utique genere proximus, praeteriit jacentem. Transiit Levites, et hic genere proximus, jacentem etiam ipse contempsit. Transiit Samaritanus, genere longinquus, misericordia proximus, fecitque quod nostis 4Luc. X, 25-37. In quo Samaritano se voluit intelligi Dominus Jesus Christus. Samaritanus enim Custos interpretatur. Ideo surgens a mortuis, jam non moritur, et mors ei ultra non dominabitur 5Rom. VI, 9 : quia non dormit, neque dormitat qui custodit Israel 6Psal. CXX, 4 . Denique quando conviciis tantis blasphemabant Judaei, dixerunt illi: Nonne verum dicimus, quia Samaritanus es, et daemonium habes? Cum ergo duo essent verba conviciosa objecta Domino, dictumque illi esset, Nonne verum dicimus, quia Samaritanus es, et daemonium habes? poterat respondere, Nec Samaritanus sum, nec daemonium habeo: respondit autem, Ego daemonium non habeo 7Joan. VIII, 48, 49 . Quod respondit, refutavit: quod tacuit, confirmavit. Negavit se habere daemonium, qui se noverat daemoniorum exclusorem: non se negavit infirmi custodem. Ergo Dominus in proximo est; quia Dominus nobis factus est in proximo.

Notes

  1. 4. Luc. X, 25-37
  2. 5. Rom. VI, 9
  3. 6. Psal. CXX, 4
  4. 7. Joan. VIII, 48, 49