TheoFonsAux sources de la foi

Sermones

SERM · Augustin · 410 · LA · 2704 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Solemnitates martyrum cur institutae. Die solemni sanctorum Martyrum debitus sermo reddendus est. De gloria martyrum locuturos, breviter justam causam martyrum locuturos, adjuvent nos orationes martyrum. Hoc enim per istas solemnitates commemorari debet Sanctitas vestra, primum ne arbitremur aliquid nos conferre martyribus, quia eorum dies solemnissimos celebramus. Illi nostris festivitatibus non egent, quia in coelis cum Angelis gaudent: congaudent autem nobis, non si honoremus eos, sed si imitemur eos. Quanquam et quod honoramus, nobis prodest, non illis. Sed honorare, et non imitari, nihil est aliud quam mendaciter adulari. Ad hoc ergo istae festivitates in Ecclesia constitutae sunt Christi, ut per eas congregatio membrorum Christi admoneatur imitari martyres Christi. Haec est omnino hujus festivitatis utilitas, alia non est. Si enim nobis proponatur imitandus Deus, respondet humana fragilitas, multum esse ad se imitari eum, cui non potest comparari. Si deinde ipsius Domini nostri Jesu Christi ad imitationem nobis proponatur exemplum, qui propterea cum Deus esset, mortali carne vestitus est, ut hominibus mortalem carnem gerentibus insinuaret praeceptum, et demonstraret exemplum; de quo etiam scriptum est, Christus pro nobis passus est, relinquens nobis exemplum, ut sequamur vestigia ejus 1I Petr. II, 21 : tamen et hic adhuc respondet humana fragilitas, Quid simile ego et Christus? Ille etsi caro, tamen Verbum caro. Verbum enim caro factum, ut habitaret in nobis 2Joan. I, 14 : carnem assumpsit, non Verbum perdidit; quod non erat accepit, non quod erat amisit. Deus enim erat in Christo mundum reconcilians sibi 3II Cor. V, 19 . Quid ergo simile ego et Christus? Ad tollendas igitur omnes excusationes infidelis infirmitatis, martyres nobis stratam construxerunt. Lapideis enim tabulis construenda erat, qua securi ambularemus. Ipsi fecerunt sanguine suo, confessionibus suis. Denique contemptis corporibus suis, venienti ad gentes lucrandas Christo, tanquam in jumento illo sedenti, corpora sua sicut vestimenta straverunt 4Matth. XXI, 7, 8. Quis est, quem pudeat dicere, Impar sum Deo? Plane impar. Impar sum Christo? Etiam mortali Christo impar. Petrus hoc erat quod tu, Paulus hoc erat quod tu, Apostoli et Prophetae hoc erant quod tu. Si piget imitari Dominum, imitare conservum. Praecessit agmen servorum, sublata est excusatio pigrorum. Postremo adhuc dicit: Impar sum Petro, impar sum Paulo. Impar es veritati? Coronatur rusticitas, non excusatur vanitas. Postremo impar es pueris? impar es puellis? impar es sanctae Valerianae? Si adhuc sequi piget, non vis adhaerere Victoriae? Sic enim nobis sanctorum viginti Martyrum series recitata est. Coepit ab episcopo Fidentio, clausit ad fidelem feminam sanctam Victoriam. Initium a fide, finis ad victoriam.

Notes

  1. 1. I Petr. II, 21
  2. 2. Joan. I, 14
  3. 3. II Cor. V, 19
  4. 4. Matth. XXI, 7, 8