TheoFonsAux sources de la foi

Sermones

SERM · Augustin · 410 · LA · 2704 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Rubus flamma inhaerente non crematus quid significat. Quod ergo breviter possumus dicere, non frustra, non inaniter, non sine alicujus significatione secreti, in rubo flamma erat, et rubus non cremabatur. Rubus enim spinarum est quoddam genus: nec in laude aliqua poni potuit, quod peccatori terra produxit. Nam primitus peccanti homini dictum est, Terra spinas et tribulos pariet tibi 1Gen. III, 18 . Neque idipsum quod rubus non cremabatur, id est flamma non comprehendebatur, bonum aliquid putare debemus. Si enim flamma significat aliquid boni, in qua angelus apparebat, vel Dominus; unde etiam cum venit Spiritus sanctus, visae sunt illis linguae divisae velut ignis 2Act. II, 3; comprehendi debemus hoc igne, non autem propter duritiam non cremari. Rubus quem non cremabat, populus qui Deo reluctabatur. Spinosum igitur populum Judaeorum significabat rubus, quo Moyses mittebatur. Et ideo rubus non cremabatur, quia duritia Judaeorum, sicut dixi, legi Dei reluctabatur. Nam si ille populus spinis non significaretur, non ab eo spinis Christus coronaretur 3Matth. XXVII, 29.

Notes

  1. 1. Gen. III, 18
  2. 2. Act. II, 3
  3. 3. Matth. XXVII, 29