Vincentii in poenis fortitudo ex adjutorio Christi. Martyres discernit causa, non poena. Magnum et multum mirandum spectaculum noster animus cepit: nec inanissimam et perniciosissimam, sicut solet in theatris quarumque nugarum, sed plane utilissimam et fructuosissimam voluptatem oculis interioribus hausimus, cum beati Vincentii gloriosa passio legeretur. Erat videre invictam Martyris animam contra insidias antiqui hostis, contra saevitiam impii judicis, contra dolores mortalis carnis, acerrima conflictatione certantem, et in adjutorio Domini cuncta superantem. Ita plane, charissimi, ita prorsus fuit: in Domino laudemus hanc animam, ut audiant mites, et jucundentur 1Psal. XXXIII, 3. Quas voces audierit, quas reddiderit, quae tormenta devicerit, decursa lectio declaravit, et nobis tanquam in conspectu quae gesta sunt posuit. Tanta poena erat in membris, tanta securitas in verbis, tanquam alius torqueretur, alius loqueretur. Et vere alius: praedixit enim hoc Dominus, et promisit martyribus suis dicens: Non vos estis qui loquimini, sed Spiritus Patris vestri qui loquitur in vobis 2Matth. X, 20 . In Domino ergo laudetur haec anima. Nam quid est homo, nisi quod memor est ejus 3Psal. VIII, 5 ? Aut quae vires pulveris, nisi illo adjuvante qui nos fecit ex pulvere? Ut qui gloriatur, in Domino glorietur 4I Cor. I, 31 . Si enim diabolicus et seductor spiritus plerumque implet vel fallaces vates, vel falsos martyres suos, ut tormenta corporis vel ipsi sibi ingerant, vel ingesta contemnant: quid magnum est Domino Deo nostro ad confirmandam praedicationem nominis sui, ipsorum praedicatorum carnem quidem in manus persequentium tradere, mentem vero in arcem libertatis assumere; ut etiam dum illa patitur iniquitatem, haec asserat veritatem? scilicet ut victores non tolerantia faciat, sed justitia: quoniam martyres discernit causa, non poena. Multi enim dolores toleraverunt pertinacia, non constantia; vitio, non virtute; pravo errore, non recta ratione; diabolo possidente, non persequente. In nostro autem vincente Vincentio, ille quidem vincebat, qui possidebat: sed ille possidebat, qui principem hujus mundi miserat foras 5Joan. XII, 31, ut etiam pugnans extrinsecus superaretur, qui jam fuerat superatus, ne intus dominaretur. Ille quippe qui missus est foras, non cessans tanquam leo rugiens circuit requirendo quem devoret 6I Petr. V, 8. Sed eum expugnat ille pro nobis, qui eo excluso regnat in nobis.
Sermones
Notes
- 1. Psal. XXXIII, 3
- 2. Matth. X, 20
- 3. Psal. VIII, 5
- 4. I Cor. I, 31
- 5. Joan. XII, 31
- 6. I Petr. V, 8