TheoFonsAux sources de la foi

Sermones

SERM · Augustin · 410 · LA · 2704 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Hortatio. Videte, fratres mei; videte, filii mei; videte filii Dei; videte, quia dico vobis. Pugnate cum corde vestro, quantum potestis. Et si videritis iram vestram stare adversus vos, rogate contra illam Deum: faciat te Deus victorem tui; faciat te Deus victorem, non inimici forinsecus tui, sed intrinsecus animi tui. Aderit enim et faciet. Plus vult ut hoc ab illo petamus, quam pluviam. Videtis enim, charissimi, quot petitiones docuit nos Dominus Christus, et vix illic invenitur una quae sonet de pane quotidiano: ut omnia quae cogitamus, propter vitam futuram cogitemus. Quid enim timemus ne non nobis exhibeat ille qui promisit, et dixit: Quaerite primum regnum et justitiam Dei, et haec omnia apponentur vobis? Novit enim Pater vester, quia ista necessaria sunt vobis, priusquam petatis ab eo. Quaerite primum regnum et justitiam Dei, et haec omnia apponentur vobis 8Matth. VI, 33, 32, 8 . Nam multi etiam fame tentati sunt, et aurum inventi, et a Deo non deserti. Perirent fame, si desereret cor eorum panis interior quotidianus. Ipsum maxime esuriamus. Beati enim qui esuriunt et sitiunt justitiam, quoniam ipsi saturabuntur 9Id. V, 6 . Potest autem infirmitatem nostram misericorditer intueri, et videre nos, quomodo dictum est: Memento quia pulvis sumus 10Psal. CII, 14 . Qui de pulvere hominem fecit et animavit, pro isto figmento Unicum ad mortem dedit. Quantum nos amet, quis potest explicare, quis potest saltem digne cogitare?

Notes

  1. 8. Matth. VI, 33, 32, 8
  2. 9. Id. V, 6
  3. 10. Psal. CII, 14