Christus in paupere eget. Forte dicis tibi: O beati qui meruerunt Christum suscipere! O si ego tunc fuissem! o si unus fuissem de duobus illis, quos invenit in via! Tu esto in via, non deerit hospes Christus. Putas enim jam non tibi licere suscipere Christum? Unde, inquis, licet? Jam resurgens manifestatus est discipulis suis, ascendit in coelum, ibi est ad dexteram Patris; non est venturus nisi in ultimo saeculo ad judicandos vivos et mortuos: venturus autem in claritate, non in infirmitate; daturus regnum, non quaesiturus hospitium. Quando dabit regnum, excidit tibi quod dicturus est: Cum uni ex minimis meis fecistis, mihi fecistis 9Matth. XXV, 40 ? Ille dives, egens est usque in finem saeculi. Eget prorsus, non in capite, sed in membris suis. Ubi eget? In quibus doluit, quando dixit: Saule, Saule, quid me persequeris 10Act. IX, 4 ? Obsequamur ergo Christo. Nobiscum est in suis, nobiscum est in nobis: nec frustra dixit, Ecce ego vobiscum sum usque ad consummationem saeculi 11Matth. XXVIII, 20 . Haec faciendo agnoscimus Christum in bonis operibus, non corpore, sed corde; non oculis carnis, sed oculis fidei. Quia vidisti, credidisti, ait cuidam discipulo suo incredulo, qui dixerat, Non credam, nisi tetigero. Et Dominus: Veni, tange, et noli esse incredulus. Tetigit, et clamavit: Dominus meus et Deus meus! Et Dominus: Quia vidisti me, credidisti 12Joan. XX, 25-29 . Ipsa est tota fides tua, quia credis quod vides: laudo eos qui non vident, et credunt; quia cum viderint, gaudebunt.