TheoFonsAux sources de la foi

Sermones

SERM · Augustin · 410 · LA · 2704 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Martyres non ex se, sed ex Dei gratia victores. Sed unde talia redderent, nisi ille daret unde redderent, qui prior impendit? Unde et Psalmus, ubi scriptum cantavimus, Pretiosa in conspectu Domini mors sanctorum ejus, quid nobis commendat? Consideravit illic homo quanta accepit a Deo; circumspexit quanta munera gratiae Omnipotentis qui eum creavit, qui perditum quaesivit, qui invento veniam dedit, qui pugnantem infirmis viribus juvit, qui se periclitanti non subtraxit, qui vincentem coronavit, qui praemium se ipsum dedit: consideravit haec omnia, et exclamavit, et dixit, Quid retribuam Domino pro omnibus quae retribuit mihi? Nolebat esse ingratus, rependere volebat, et quid rependeret non habebat. Non dixit, Quid retribuam Domino pro omnibus quae tribuit mihi; sed, pro omnibus quae retribuit mihi? Non tribuit, sed retribuit. Si retribuit, aliquid nos impenderamus. Plane impenderamus mala nostra, retribuit bona sua: retribuit enim bona pro malis, cum nos retribuerimus mala pro nobis. Quaerit ergo quid retribuat; angustias patitur, unde debitum solvat non invenit: Quid retribuam Domino pro omnibus quae retribuit mihi? Et quasi invenerit quod retribueret, Calicem, inquit, salutaris accipiam, et nomen Domini invocabo 4Psal. CXV, 15, 12, 13 . Quid est hoc? Certe reddere cogitabat. Adhuc quaerit accipere: Calicem salutaris accipiam. Quis est calix iste? Calix passionis amarus et salubris: calix quem nisi prius biberet medicus, tangere timeret aegrotus. Ipse est calix iste: agnoscimus in ore Christi calicem istum dicentis, Pater, si fieri potest, transeat a me calix iste 5Matth. XXVI, 39 . Nam et Filii Zebedaei per matrem suam quaesierunt excelsa loca, ut unus eorum sederet a dextris, alius a sinistris: quibus ille ait, Potestis bibere calicem, quem ego bibiturus sum 6Id. XX, 22 ? Altitudinem quaeritis? Per vallem venitur ad montem. Sedem quaeritis claritatis? Prius bibite calicem humilitatis. De ipso calice dixerunt martyres, Calicem salutaris accipiam, et nomen Domini invocabo. Non ergo times ne ibi deficias? Non, inquit. Quare? Quia nomen Domini invocabo. Quomodo vincerent martyres, nisi ille in martyribus vinceret, qui dixit, Gaudete, quoniam ego vici saeculum 7Joan. XVI, 33 ? Imperator coelorum regebat mentem et linguam eorum, et per eos diabolum in terra superabat, et in coelo martyres coronabat. O beati qui sic biberunt calicem istum! finierunt dolores, et acceperunt honores. Attendite ergo, charissimi: quod oculis non potestis, mente et animo cogitate, et videte quia pretiosa in conspectu Domini mors sanctorum ejus.

Notes

  1. 4. Psal. CXV, 15, 12, 13
  2. 5. Matth. XXVI, 39
  3. 6. Id. XX, 22
  4. 7. Joan. XVI, 33