TheoFonsAux sources de la foi

Sermones

SERM · Augustin · 410 · LA · 2704 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Mediatoris necessitas. Fides laudabilis quae sit.--Mediator autem unius non est: Deus autem unus est 12Galat. III, 19, 20 . Quid est, Mediator unius non est? Quia inter duos utique mediator est. Si unus est Deus, et mediator non est unius; inter quid et Deum quaerimus mediatorem? quia mediator unius non est, Deus autem unus est. Inter quid et quid sit mediator, invenimus ipso Apostolo dicente; Unius enim Deus, et unus mediator Dei et hominum, homo Christus Jesus 13I Tim. II, 5 . Si non jaceres, mediatorem necessarium non haberes: quia vero jaces, et surgere non potes, mediatorem quodam modo Deus tibi porrexit brachium suum. Et brachium Domini cui revelatum est 14Isai. LIII, 1 ? Nemo ergo dicat: Quoniam non sumus sub lege, sed sub gratia; ergo peccemus, ergo quod volumus faciamus. Qui hoc dicit, aegritudinem amat, non sanitatem. Gratia medicina est. Qui vult semper aegrotare, ingratus est medicinae. Ergo, fratres, accepto adjutorio, porrecto nobis desuper divino auxilio, brachio Domini, et ipso brachio Domini porrecto nobis auxilio Spiritu sancto, debitores sumus non carni, ut secundum carnem ambulemus. Quia fides bene operari non potest, nisi per dilectionem. Ipsa est enim fidelium fides, ne sit daemonum fides: quia et daemones credunt, et contremiscunt 15Jacobi II, 19. Illa est ergo laudabilis fides, ipsa est vera gratiae fides, quae per dilectionem operatur 16Galat. V, 6. Ut autem habeamus dilectionem, et ex ea possimus habere bonam operationem, numquid eam nobis dare non possumus, cum scriptum sit, Charitas Dei diffusa est in cordibus nostris per Spiritum sanctum qui datus est nobis 17Rom. V, 5 . Charitas usque adeo est donum Dei, ut Deus vocetur, apostolo Joanne dicente, Deus charitas est, et qui manet in charitate, in Deo manet, et Deus in eo 18I Joan. IV, 16 .

Notes

  1. 12. Galat. III, 19, 20
  2. 13. I Tim. II, 5
  3. 14. Isai. LIII, 1
  4. 15. Jacobi II, 19
  5. 16. Galat. V, 6
  6. 17. Rom. V, 5
  7. 18. I Joan. IV, 16