Munera gratiae ex profundo Dei judicio dantur. Petrus praesumptor paulisper deseritur, ut sibi demonstretur. Praesumptores odit Deus. Munera divina de profundo Dei judicio veniunt: mirari ea possumus, investigare non possumus. Quis enim cognovit sensum Domini? et, Quam inscrutabilia sunt judicia ejus, et investigabiles viae ejus 3Rom. XI, 34, 33 ! Sequens per omnia vestigia Christi Petrus conturbatur, et negat: respicitur, et plorat; fletus tergit quod timor infecerat. Non fuit illa Petri desertio, sed eruditio. Amare quippe Dominum interrogatus in corde suo praesumpserat se pro eo etiam moriturum. Viribus suis hoc tribuerat: nisi paulisper a regente desereretur, non sibi demonstraretur. Ausus est dicere, Animam meam pro te ponam. Animam suam pro Christo praesumptor se positurum esse jactabat, pro quo nondum posuerat Liberator. Denique cum timore turbatur, sicut Dominus praedixerat, ter negat eum, pro quo se promiserat moriturum. Sicut scriptum est, Respexit illum Dominus. At ille amare flevit 4Luc. XXII, 33, 61, 62 . Amara erat recordatio negationis, ut dulcis esset gratia redemptionis. Nisi desertus, non negaret; nisi respectus, non fleret. Odit Deus praesumptores de viribus suis, et tumorem istum in eis, quos diligit, tanquam medicus secat. Secando quidem infert dolorem: sed firmat postea sanitatem. Itaque resurgens Dominus commendat Petro oves suas, illi negatori; sed negatori, quia praesumptori; postea pastori, quia amatori. Nam quare ter interrogat amantem, nisi ut compungat ter negantem? Proinde perfecit postea Petrus gratia Dei, quod primo non potuit fiducia sui. Nam posteaquam illi oves, non Petri, sed suas commendavit, ut non pasceret sibi, sed Domino, annuntiavit ei passionem futuram, quam primo perdiderat; quoniam praepropere festinabat. Cum senior, inquit, factus fueris, alter te cinget, et feret quo tu non vis. Hoc autem dixit, significans qua morte glorificaturus erat Dominum 5Joan. XXI, 18 et 19 . Factum est, pervenit Petrus ad passionem, qui lacrymis diluerat negationem. Quod ei promiserat Salvator, non potuit auferre tentator.