TheoFonsAux sources de la foi

Sermones

SERM · Augustin · 410 · LA · 2704 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Quarta petitio. Omnes sumus mendici Dei.--Panem nostrum quotidianum da nobis hodie. Et hic jam manifestum est quod pro nobis oramus. Quando dicis, Sanctificetur nomen tuum; exponendum est tibi quia pro te oras, non pro Deo. Quando dicis, Fiat voluntas tua, et hoc exponendum tibi est, ne putes quod Deo bene optas, ut fiat voluntas ipsius, et non potius pro te oras. Quando dicis, Veniat regnum tuum; et hoc exponendum est, ne putes quia Deo bene optas, ut regnet. Ab isto autem loco et deinceps usque in finem Orationis, apparet quia pro nobis rogamus Deum. Quando dicis, Panem nostrum quotidianum da nobis hodie, profiteris te mendicum Dei. Sed noli erubescere: quantumlibet quis sit dives in terra, mendicus Dei est. Stat mendicus ante domum divitis: sed et ipse dives stat ante domum magni divitis. Petitur ab illo, et petit. Si non egeret, aures Dei oratione non pulsaret. Et quid eget dives? Audeo dicere, ipso pane quotidiano eget dives. Quare enim abundant illi omnia? unde, nisi quia Deus dedit? Quid habebit, si Deus subtrahat manum suam? Nonne multi dormierunt divites, et surrexerunt pauperes? Et quod illi non deest, misericordiae Dei est, non potentiae ipsius.