Continentiae voto obstricti. Qui vero jam vovistis, corpus arctius castigate, et concupiscentiae frenos nec ad ipsa quae permissa sunt, patiamini relaxare; ut non solum a concubitu illicito divertatis, sed etiam licitum contemnatis aspectum. Mementote in quocumque sexu sitis, sive mares, sive feminae, Angelorum vitam ducere vos in terra. Angeli enim non nubunt, neque uxores ducunt. Hoc erimus, cum resurrexerimus 3Matth. XXII, 30. Quanto vos meliores, qui quod erunt homines post resurrectionem, hoc vos incipitis esse ante mortem? Servate gradus vestros: servat enim vobis Deus honores vestros. Comparata est resurrectio mortuorum stellis in coelo constitutis. Stella enim ab stella differt in gloria, ut Apostolus dicit; sic et resurrectio mortuorum 4I Cor. XV, 41, 42 . Aliter enim ibi lucebit virginitas, aliter ibi lucebit castitas conjugalis, aliter ibi lucebit sancta viduitas. Diverse lucebunt: sed omnes ibi erunt. Splendor dispar, coelum commune.