TheoFonsAux sources de la foi

Sermones

SERM · Augustin · 410 · LA · 2704 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Tempestas absente Domino. Tamen, fratres, maxima perturbatio in ista navi non est, nisi in absentia Domini. In Ecclesia constitutus, absentem habet Dominum? Quando habet absentem Dominum? Quando vincitur aliqua cupiditate. Quomodo enim quodam loco in sacramento dictum accipitur, Sol non occidat super iracundiam vestram; neque detis locum diabolo 2Ephes. IV, 26, 27 : intelligitur autem, non de isto sole qui habet quamdam sublimitatem inter coelestia visibilia, qui communiter videri potest et a nobis et a bestiis; sed de illa luce, quam non vident nisi pura corda fidelium sicut dictum est, Erat lumen verum, quod illuminat omnem hominem venientem in hunc mundum 3Joan. I, 9 . Hoc enim lumen visibilis solis etiam pecora minutissima et brevissima illuminat. Est ergo lumen verum justitia atque sapientia, quod desinit mens videre, cum perturbatione iracundiae fuerit tanquam nubilo superata: et tunc quasi occidit sol super iracundiam hominis. Sic et in ista navi, cum absens est Christus, suis quisque tempestatibus quatitur et iniquitatibus et cupiditatibus suis. Dicit enim tibi Lex, verbi gratia, Ne falsum testimonium dicas 4Exod. XX, 16 . Si intelligas testimonii veritatem, lucem habes in mente: si autem turpis lucri cupiditate superatus, statueris animo falsum dicere testimonium, jam incipies absente Christo tempestate turbari; fluctuabis fluctibus avaritiae tuae, periclitaberis tempestate concupiscentiarum tuarum, et quasi absente Christo pene submergeris.

Notes

  1. 2. Ephes. IV, 26, 27
  2. 3. Joan. I, 9
  3. 4. Exod. XX, 16