Philippus diaconus alius ab apostolo. Forte aliquis dicat de contentiosis, quia Philippus non erat diaconus qui baptizaverat in Samaria, sed apostolus erat; quia et inter Apostolos Philippus nominatur, et qui proprie evangelista appellatus est unus de diaconibus septem. Sed suspicentur quod volunt, cito solvo quaestionem. Apostolus fuerit, an diaconus, quod lectio tacuit, sit hoc incertum. Illud tamen scriptum est, quia mox ut ascenderet de aqua, venit Spiritus sanctus super spadonem. Nemo ibi commemorat manus impositionem. Forte et hoc parum est: dicit enim ille, Aliquis prorsus imposuit illi manum, sed hoc tacuit Scriptura.